HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CXXII: Quo Neronis imperii anno passus fuerit

Quartodecimo vero anno imperii Neronis, cum jam ejus nequitia invaluisset, et jam in Judaeos conspirasset, positus est Paulus Romae in carcerem, ubi multos de familia Neronis convertit, et familiaritatem Senecae magistri Neronis comparavit. Et eodem XIV, anno, ultimo scilicet imperii Neronis, martyrio coronati sunt ipse et Petrus. Unde patet eos errare, qui dicunt, non eodem die occisos esse, nisi intelligatur eadem die anno revoluto, quod stare non potest, cum constet eodem anno, scilicet quartodecimo, esse occisos, et eadem die